

Liber Leviticus*
Caput 27: Versus 11
Animal immundum.[ISICH.]Quae non simul, etc., usque ad ut possit Domino offerri.Sciendum est quod aliud est sanctificari, aliud est sanctum esse, aliud Deo offerri, aliud Dei esse. Quod enim sanctificatur et offertur sanctum incipit esse, quod non erat, et paulatim augmentatur. Quod sanctum est et Dei est, non eget augmento, quia perfectum est. Bonum est ergo aliorum doctrina et auxilio sanctificari, sed melius est talem esse, qui seipsum, et alios possit sanctificare, quod paucorum est. Sanctificat ergo domum Domino, qui familiam suam, et cognationem tam sensibilem quam intelligibilem pure, et sancte vult conversari, ut sit Ecclesia Dei. Si autem per se non est idoneus hoc facere, sacerdos debet considerare utrum bona an mala sit. Ex diversis enim constat personis, et secundum quod possunt, debet injungere eis.